Credo in Deum Patrem omnipotentem;
Creatorem coeli et terrae.

Et in Iesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum;
qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine;
passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus;
descendit ad inferna;
tertia die resurrexit a mortuis;
ascendit ad coelos;
sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis;
inde venturus (est) judicare vivos et mortuos.

Credo in Spiritum Sanctum;
sanctam ecclesiam catholicam;
sanctorum communionem;
remissionem peccatorum;
carnis resurrectionem;
vitam oeternam. Amen